[ Pobierz całość w formacie PDF ]

purgabit eum ut fructum plus adferat
15,3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
15,4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi
manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
15,5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum
quia sine me nihil potestis facere
15,6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in
ignem mittunt et ardent
15,7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et
fiet vobis
15,8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei
discipuli
15,9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
15,10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei
praecepta servavi et maneo in eius dilectione
15,11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum
impleatur
15,12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
15,13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
15,14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
15,15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi
amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
15,16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et
fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
15,17 haec mando vobis ut diligatis invicem
15,18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
15,19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non
estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
15,20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si
me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum
servabunt
15,21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
15,22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem
excusationem non habent de peccato suo
15,23 qui me odit et Patrem meum odit
15,24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc
autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
15,25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
15,26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui
a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
15,27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
16,1 haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
16,2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur
obsequium se praestare Deo
16,3 et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
16,4 sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi
vobis
16,5 haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me
misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
16,6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum
16,7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero
paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos
16,8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
16,9 de peccato quidem quia non credunt in me
16,10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
16,11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
16,12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
16,13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim
loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit
vobis
16,14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
16,15 omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et
adnuntiabit vobis
16,16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad
Patrem
16,17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum
et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem
16,18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
16,19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis
inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
16,20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos
autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium
16,21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum
iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum
16,22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit
cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis
16,23 et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis
Patrem in nomine meo dabit vobis
16,24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium
vestrum sit plenum
16,25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar
vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis
16,26 illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
16,27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
16,28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
16,29 dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis
16,30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc
credimus quia a Deo existi
16,31 respondit eis Iesus modo creditis
16,32 ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum
relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est
16,33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed
confidite ego vici mundum
17,1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica
Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
17,2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam
aeternam
17,3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti
Iesum Christum
17,4 ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
17,5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam
mundus esset apud te
17,6 manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos
dedisti et sermonem tuum servaverunt
17,7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
17,8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te
exivi et crediderunt quia tu me misisti
17,9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
17,10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
17,11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva
eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
17,12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et
nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
17,13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum
impletum in semet ipsis
17,14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo
sicut et ego non sum de mundo
17,15 non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
17,16 de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17,17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
17,18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
17,19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
17,20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum
in me
17,21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut
mundus credat quia tu me misisti
17,22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • markom.htw.pl