[ Pobierz całość w formacie PDF ]
tenderet suum esse, neutra autem probare posset intentionem suam,
simulauit se in partes duas srissurum ac inter illas partiturum. Cumque
altera mulierum annueret, altera renueret atque haec sua parte libenter
se cessuram alteri, modo ne puer secaretur, diceret, agnouit Salomon
uere maternam uocem, scissionem renuentis eique uiuum puerum adiu-
dicauit. Multae in causis existere solent cauillationes excogitatae astutia
et malitia partium in suam ipsorum perniciem mutuo incumbentium.
Quibus nisi occurratur, laedi iusticiam necesse sit. Itaque prudentis est,
opinor, iudicis detegere omnia, quae iusticiam uel promouere, uel im-
pedire queant. Neque uero alterutrius partium studiosus, sed iusticiae
patronus esse uidebitur, si ex aequo utrique consulens omnia explicave-
rit, quae faciant ad iusticiam sine ullius personae respectu obtinendam
et adipiscendam. Ac iudicium quidem illud Salomonis, etiamsi praeter
partium proposita, non tamen sine ratione factum est. Est enim ex su-
spicione et coniectura minime leui profectum. Imo uero tantum argu-
menti ac rationis habet, ut omnes recte sentientes illud approbare co-
gantur. Fit eius mentio et in sacra historia et in Decretalibus epistolis de
praesumptionibus, c. Afferte. Caeterum ubi comecturae nullae sint nul-
laque ratio appareat, sed iudex tamen pro certo nouit rem aliter se habe-
re, quam ab alterutra partium probatum est, aiunt ei iudici, qui summam
in terris habeat potestatem et a quo ad neminem prouocatio sit, pro cau-
sae ueritate sibi comperta sententiam ferre licere, cuius scilicet ratio-
nem soli Deo reddere debeat; ceteris non licere. Sed de hoc quoque est
diligentius quaerendum.
15. Haud scio, an mos ille improbandus sit iudiciorum rarius exer-
cendorum, lites enim in longum extrahuntur, impensae immodicae
fiunt, causae ipsae prorogationibus (quas uulgus limitationes uocat)
dierum legitimorum uariis et innummeris saepe magis quam rebus ipsis
implicantur, difficillimae et prope inextricabiles redduntur, quo fit, ut a
multis, desperatione profectus, deserantur. Omnino singulis in munici-
piis iudices certis in locis pro tribunali sedere semper deberent ac, qu-
ando et quoties opus esset, iusticiam omnibus administrare, omnibus
potestatem se conueniendi facere, omnium desideria audire. Magno
digni sunt odio isti, qui rerum quamlibet leuium causa difficiles se in
adeundo praebent, causas exacte cognoscere non curant iusticiamque in
diem ulteriorem reiiciunt. Non est hoc agere personam iudicis, sed eius,
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
46
qui sibi rebusque suis consulat et ad suum emolumentum omnia confe-
rat.
16. Omnis multitudo, ait uetus uerbum, parit confusionem. Itaque si
litigatores sunt multi, ne et tempus inutiliter perdant et iudicibus sint
molesti, proponant iudices in albo curiae suae ordinem iudicandarum
personarum idque per municipia eorum, qui rei sunt (sic Latini uocant
eos, qui accusantur) causis digestis, deinde municipiis in ecclesias pa-
roeciarum distributis, respectu scilicet habito, in qua quisque reorum
paroecia sit ad iudicem citatus seu coram, quod audio seruari in Litu-
ania, seu in possessionibus, ut mos est Polonicus. Ita ordine constituto
causarum nullae turbae erunt ad tribunal iudicis, quisque sciet, ad quam
diem se sistat, aliis diebus negotia iudicibus non obturbabit, tempusque,
si uolet, utiliter dispensabit. Neque praeconum clamores desiderarentur,
quisque citatorum loco et ordine suo adesset. Qui negligeret, contumax
pronunciaretur.
17. Hic de iudicibus generalibus, ad quos ab aliis iudidbus omnes
regni ordines prouocare possint, ab illls autem ad neminem alium, di-
cendum est, de quibus memini in conuentibus aliquando agitatum esse,
sed res nescio quibus rationibus uel impedita est, uel extracta. Et tamen
eam esse et priuatis uniuscuiusque rebus et publicis pernecessariam
ingentiumque utilitatum plenam facile ostendi potest, si iudiciorum, ad
quem modum hodie fiunt, incommoda considerentur.
18. Tot enim tantaeque causae ad conuentus uniuersorum deferri
solent, ut nec tempus, nec ipsi iudices, qui deliguntur, sufficiant cogno-
scendis omnibus et diiudicandis. Conuentu enim finito cum causae sint
innumerae iudicandae, earum tractatio in praesens omittitur et in conu-
entus ulteriores profertur; quo fit, ut multi causas suas uel componant,
tametsi iniquis conditionibus, uel prorsus aduersariis tradant, morae et
impensarum ingentium impatientes. Quod si causae tenues essent, leu-
ius id ferendum foret, sed plerunque grauissimae sunt uel de possessio-
num terminis, uel de integris haereditatibus, uel de iniuriis minime fe-
rendis. Iam inter iudices, qui in conuentibus de more deliguntur, solent
interdum esse, qui non obscure dictitent multas causas esse supra cap-
tum cognitionis suae. Cum autem et ratio et aequitas id postulet, ut pu-
blicum hoc totius orbis Sarmatici consilium instructum sit rebus omni-
bus ad causas omnium et ad negotia pertractanda, certe periniquum fu-
erit, si qua causa uel cognitorum imperitia claudicet, uel tempore exclu-
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
47
sa agi non possit. Optimo igitur iure pastulasse putandi sunt, qui quasi
decemuiros ex omnibus regni ordinibus legi uoluerint, qui non tantum
per dies comitiales, sed toto anni tempore causis ex omnibus nostris
prouinciis ad se delatis cognoscendis iudicandisque operam praeberent.
Inductus est mos eiusmodi ludiciorum a uiris et legumlatoribus pruden-
tissimis olim in respublicas Graeciae. Erant apud Athenienses Areopa-
gitae multis praeclarissimis iudiciis celeberrimi. Itaque et deos ludicas-
se et dii primum illud iudicium exercuisse a ueteribus perhibentur.
[ Pobierz całość w formacie PDF ]